Iovis die Bellogradi in capite Serbiae turbae iratae, quod
aliquot regimina rem publicam Kosoviam liberam agnovissent, Regni
Coniuncti Germaniae Croatiae Belgicae et Turciae legatorum sedes
adortae sunt; alii reclamitantes aedes USAe legati aggressi
inflammatas res per fenestras iniecerunt et ad podium adrepentes
vexillum fascisidereum inflammaverunt, per totum aedificium ignem
admoventes. Cum demum incendiorum exstinctores flammas vicerunt
corpus viri combustum compertum est, quem Americani ad legationem
spectare negant.
Cum in Kosovia et cultus et religionis monumenta veterrima
Serborum historiae sint, ipsi ob novam rem publicam nuper creatam
condolescunt, legem mundanam violatam esse adfirmantes, quam in
sententiam et Sinenses et Russi venerunt. MM hominum
auctoritatibus Kosoviae auxilii ferendi gratia ab Unione Europaea
mense Martio mittentur, legatus autem Russorum apud NATOnem
exercitum suum copias mittere posse non negat, nisi
perturbationes desinant.